- OTHO I
- I.OTHO IComes Ascaniae.II.OTHO IComes Oldenburgicus, fil. Ulrici, nepos Sigfridi, pronepos regimberti, qui A. C. 918. Danos caecidit, a spectro quodam mirabile cornu, quod adhuc asservatur, accepisse fertur. Eô nati sunt Iohannes Comes Oldenburgicus, et Conradus, a matre Comes Alvenslebensis. Idem nomen fuit filio Elimari II. Praepesito Bremensi, rami Hatstedii, cuius conditor fuerat Christianus.III.OTHO IComes Palatinus Schirensis, e posteris Arnolphi Imperatoris, ut quidam volunt; secundum Blondellum vero, e familia Arnolphi cuiusdam, a Normannis caesi A. C. 891. cuius fil. Luit poldus Dux Bavariam rexerit, ab Ungaris occisus A. C. 908. Wernerô genitus, Comes Schirensis et palatio Bavarito praefectus, fratrem habuit Babonem, conditorem Abenspergensium. Ipsô autem natus est,IV.OTHO IElector Brandeburgicus, stipis Brandeburgicae; sicut frater eius Bernhardus, Saxonicae, conditor: Bellô adversus Wichmannum Archiepiscopum Magdeburgicum, et Ulricum Episcopum Halberstadiensem primum captus, aliô praeliô Archiepiscopum vuln eratum ipse cepit. Auxilium quoque Odoacro, regi Bohemiae, adversus Belam Ungariae Regem tulit, mortuo A. C. 1198. superfuêre,. praeter alios, Henricus Praepositus Tangermundae, suâ voluntate Marchiam veterem in Episcopatum mutaturus, et successores in Electoratu Otho II. ac Albertus II.V.OTHO IRoman. Imperat. A. C. 936. successit patri suo Henrico primo, victis Hungaris, Bohemisque immortalem gloriam adeptus. M. Tancredum fratrem nothum rebellem, Principesque aemulos oppressit, fratri tamen Henrico supplici pepercit, Bavariâ ei donatâ. Boleslaum Principem Bohemiae, Haraldumque Daniae, domuit et vasallos fecit. Ludovicum Transmarinum affinem adversus Hugonem defendit regnoque restituit. Dein in Italiam profectus Berengarium compescuit, Ticinôque captô, viduam Lotharii sibi iunxit. Redux Ludolphum filium successorem designatum, insidiatorem coercuit, cum complicibus eius, Conrado Lotharingo, Friderico Moguntino, etc. cepitque Ratisbonam: dein versis in Hungaros armis, A. C. 955. ingenti victoriâ potitus est, Duce Wormatiae occisô, et Sarmatis Principiubs duobus superatis. Post haec rebellantem Berengarium victum, una cum uxore Bambergam in perpetuos carceres misit. Comitiis Wormatiae habitis Othonem fil. Aquisgrani coronari curavit. Ioannem XIII. Pontificem, qui in omnem libidinem effusus, et a Clero incestus ac scelerum gravissimorum coram Imperatore accusatus erat, insuper urbem Romam perfide in manus Adelberti filii Berengarii tradiderat, Romà pepulit, Leonem 8. creandum curavit, qui Imperatori ius eligendi Pontifices ac investituram Cleri restituit, A. C. 964. Hunc postea a Romanis pulsum. obsessâ, et fame captâ urbe, pulsô Benedicto V. restituit. Illi mortuo Ioannem XIV. surrogavit, quem a Romanis pulsum, per Principes Capuanos reduxit, suppliciô de Magistratu sumptô: Adalbertum subegit, Saracenos Italiâ expulit, Graecis, ob legatos suos contumeliosê habitos, Apuliam atque Calabriam ademit, tributumque illos ingens pendere coegit. Fundatis tandem variis Episcopatibus, obiit Magdeburgi, A. C. 973. Luitpr. l. 4. c. 7. 8. 9. et l. 6. c. 7. Vittic. l. 2. Schafnaburg. in Chron Otto Frising. l. 6. c. 19. Crantzius l. 3. c. 27. Sigon. l. 6. et 7. Aventin. l. 4. Annal. Boi. Flodoardus, Baronius in Annal. Ceterum, sub eo maxima Imperii Germanici potentia fuit; ille enim collapsam eius post Carolum Magnum dignitatem restituit, et Bohemiam, Franciam, Burgundiam, Italiam, Hungartam, Daniamque, felici armorum successu partim domuit, partim in officio continuit. Hornius Orb. Imp.VI.OTHO IWalraviô, filiô Othonis Magni, genitus, Geldriae, cui gubernandae praefectus erat, possessionem, tintulo Comitis, voluntate Henrici Aucupis Aug. in Comitiis Mogonatiacensibus, nactus est A. C. 1090. Adiecta et Zutphaniae provincia, quae ab eo die Gelriae territorio annexa est. Sic stemmatis is Gelro-Zutphaniensis conditor, quod aliquot saeculis floruit, Geldriae mutavit inssi gnia, et Leo argenteus, in caeruleo clypeo, tres mespilorum flores, in aureo clypeo rubros, expunxit. Obiit A. C. 1107. Zutphaniaetumulatus. Ex Adelheida, Vichardi Geldriae Gubernatoris filia et ex asse herede (unde ei via ad ad Geldriae possessionem) Gerhardum I. ex Sophia, Vichmanni Zutphaniae Comitis filia unica, Gerlacum genuit: quorum hic praeliô ad Isselmondam caesus, ille Patris in imperio successor fuit.VII.OTHO Ifil. maior natu Barnimi I. Pomeraniae citerioris Ducis, Stetinensem ramum, sicut frater eius Bogislaus IV. Wolgastensem, orsus est. Nactus namque Stettinum, et quidquid Orientem versus ad Pomerelliam situm; bellum adversus Magapolitanos, dein Ludovic. Bavarum Electorem Brandeburg. cui Episcopus Caminensis assistebat, habuit: Belgardiae dein transactum, ut Episcopi Duces fundatores ac Patronos agnoscerent, et communes haberent ipsiscum hostes. Ei in regimine ac bello adversus Ludovic. praedictum successit A. C. 1345. Barnimus cognomine Magnus, qui bellô saepius victor, tandem tamen dicitur in casum deficientis prolis Brandeburgicis successionem addixisse.VIII.OTHO Ifil. quarto-genitus Ruperti I. Imperatoris ex Familia Rudolfina, in divisione hereditatis paternae, Mosbacum tenuit, Electorali post ea administratione illustris. Fratri nemque Ludovico I. cognomine Barbato, mortuo, fil, eius Ludovicus II. cognomine Mansuetus, sub patrui Othonis tutela, quem maioribus fratribus Ludovicus praetulerat, successit. Eô genitus est,IX.OTHO Iprimus Comitatus Dillenburgici auctor. Hic enim, cui in divisione hereditatis paternae, Dillenburgum, una cum Herborna, Sigena, Beylstenio aliisque intra Lanum sitis, sortiro obtigerat, ibi sedem fixit, circa A. C. 1250. Inclitus et regendi et bellandi attibus, uxorem habuit Agnetem, filiam Comitis Solmensis; ex ea Pater Henrici successoris; Iohannis, qui improlis obiit et Emichi, qui Noribergae, familiari Comitum Nassoviae sede, sepultus est. Obiit A. C. 1292. imperii 37. Dillenburgi magnifice tumultus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.